![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/84/Ziziphus-areva-israel.jpg/640px-Ziziphus-areva-israel.jpg&w=640&q=50)
Ziziphus spina-christi
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ziziphus spina-christi (binomen post Linnaeum a Renato Louiche Desfontaines anno fere 1798 statutum) est arbor spinosa fructifera cuius bacae comeduntur. Ab Africa Septentrionali ad Pakistaniam et Indiam boreo-occidentalem sponte gignitur. Lingua Latina communi haec arbor lotus interdum appellatur, sed idem nomen pluribus speciebus applicatur.
Fructus huius speciei in sepulcro Hemaka aulico Aegyptio, qui anno circiter 2 950 a.C.n. vivebat,[1] et in sepultura Saqqāra 3477 feminae nobilis fere eodem tempore mortuae reperti sunt.
Haec arbor, nomine Graeco παλίουρος "paliurus", a Theophrasto describitur, qui his verbis arbores in Libya et Aegypto crescentes refert: "Paliurus fruticis formam magis habet quam lotus; folium simile folio nostratis, fructus autem diversus: non enim latus, sed rotundus ac ruber,magnitudine fructum cedri aequansaut paullo superans: nucleum continet qui non una comediturmodo acinorum punicae: ceterum dulcis est atque vino infuso et vinum dulcius reddere et ipsum dulciorem fieri aiunt."[2] Arborem bis Alcoranus refert. Sura LIII versibus 14-16 propheta deum vidisse dicitur "iuxta Lotum termini(en)", scilicet ad limites caeli et telluris.[3] Sura LVI versibus 15-41 describuntur epulae benedictorum inter lotos sine spinis et musas (ṭalḥ) bene dispositas celebrantium.[4]
E ramis eiusdem speciei spinea corona(en), quam milites capiti Iesus imposuerunt,[5] plectam esse coniicitur, unde nomen speciale "spina-christi" a Linnaeo impositum. Ibn Sīda, qui medio saeculo XI floruit, auctor est mulieres Aegypti et Syriae sensu lato comas ope surculorum huius arboris pectere.[6]