Vulcanus est deus Romanus ignis omnis generis tam benefici quam periculosi.[1]. At si Vesta igni domestico in foco praeerat Vulcanus ignis naturalis erat fulgure aut sole accensus: ob incendiorum metum eius templa extra urbes aedificabantur[2]. Nihilominus[3] antiquissima ara Volcano sub dio dicata in angulo Fori Romani Volcanal[4] vel Area Volcani appellabatur. Praeterea unus e duodecim deis erat quibus flamen minor deditus erat. Etymologia nominis adhuc ignota est[5]

Vide etiam paginam discretivam: Vulcanus.
Thumb
Didacus Velázquez, Fornax Vulcani, anno 1630

In mythologia Graeco deo Hephaesto adsimulabatur, qui deus fabrorum erat et metallurgiae. Quocirca saepe laborans in camino cum malleo ferrario repraesentabatur. [6]

De cultu Romano

Thumb
Vulcanus in nummo aeneo Aeserniae percusso (saec. III a.C.n.). Monetariae operae quoque praeerat.
Thumb
Herma Volcani pileati et laureati cum forcipe fabri. Denarius quem monetarius Lucius Aurelius Cotta cudendum circa 105 a.C.n. curavit.

Post proelia Romani saepe arma victorum deo Volcano consecrabant[7]: etenim deus ignis omnia vorantis atque simul purgantis erat[8]. Romae vero incendiorum arcendorum causa colebatur Vulcanalibus quae die 23 Augusti celebrabantur cum calor aestatis maximus est et saepe incendium frumentis in granariis conditis minatur[9]. Vulcanum placare volebant parvis animalibus in ignem coniciendis, sese redimendi, ut videtur, causa[10]. Quae fiebant in Volcanali prope comitium. Postea imperator Domitianus, ex voto post incendium Neroni attributum suscepto, novam aream Vulcano dedicavit ubi praetor populi Romani ad hanc provinciam sorte designatus vitulo rubeo et verre Volcanalibus sacrificaturus erat[11]. Ultimo Vulcanus Soli adsimulabatur atque aetate qua Christiani iam dominabantur pagani illo die vestes in sole suspendebant quorum stultitiam increpabat Paulinus Nolanus[12].

Duae apparitrices Volcani per eruditos qui sacerdotales libros excerpserunt nobis notae sunt: Maia et Stata Mater e quibus altera vim et spatium incendii auget (Maia ex maius)[13], altera sistit[14].

Mythologia Graeca

Fabulae Graecae ad Hephaestum pertinentes Romam a poetis introductae et Volcano adsignatae sunt. Exempli gratia ut in Iliade rogante Thetide Hephaestos, ut qui fabrorum deus erat et ipse faber eximius, arma Achillis fabricabatur et ornabat, sic ad Homeri imitationem in Aeneide rogante Venere arma Aeneae fabricabatur Volcanus. Iam tertio saeculo a.C.n. in coloniae Aeserniae monetarii, qui metallurgiae operarii erant, caput dei pileatum cum forcipe et titulo VOLCANOM in nummis expresserant.

De natali

Quaedam fabula dicit Vulcanum natum esse ubi Iuno irata est cum Iove quod Athenam sine ea gignit. Iuno a Gaea (Matre Terrae) precatur ut eam sinat filium sine Iove habere. Iuno Vulcanum gignit et ubi suum deformitam invenit, praesertim ubi Athenae composuit, de Monte Olympo eum deicit. Vulcanus cadet totam diem et ubi terram contingit, formidulose debilis factus sit.

De matrimonio

Vulcanus Venerem uxorem ducit et quandocumque eam eum decipere, irascitur et Montem Aetnam in Sicilia erumpere efficit, super suo camino.

Notae

Plura legere si cupis

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.