From Wikipedia, the free encyclopedia
Viriathus vel Viriatus (in fontibus Graecis etiam Οὐρίατθος; circa 180-139 a.C.n.) fuit dux Lusitanorum, qui per circiter decem annos Romanis obstitit quin Lusitaniam, id est occidentales Iberiae regiones inter flumina Tagum et Durium positas, pacare possent, donec fraude familiarium suorum necaretur, quos donis pollicitationibusque corruperat consul Romanus Servilius Caepio[1]. Quam caedem ut indignam ignominiosamque plerique auctores Latini postea infamaverunt[2]. Hodie a nationibus Hispanica et Lusitanica tamquam heros tragicus et conditor celebratur atque plures statuae erectae in eius honorem in paeninsula inveniuntur.
Africa capta, Romani imperium propagaverunt ad Hispaniam, quae in duas provincias divisa est: Hispania Citerior et Ulterior (197 a.C.n.). Quamquam civitates utriusque provinciae patienter imperium Romanorum perferebant, tamen finitimae gentes legiones Romanas hostiliter lacessebant. Non solum non summittebantur, sed etiam pacatas regiones ad seditinem hortabantur. quapropter in Hispania magnis copiis opus erat ad impetum eorum sustinendum.
Humili genere natus erat, ut apparet ex eo quod apud abbreviatorem Titi Livii (Ab Urbe condita, periocha 52) legimus : Viriathus in Hispania, primum ex pastore venator, ex venatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusitaniam occupavit. Unus e paucis fuit qui perfidiam praetoris Sulpicii Galbae effugere potuerunt : is enim postquam in fidem suam Lusitanos milites acceperat eos omnes trucidari iussit (150 a.C.n.). Mox ob ingenium virtutemque dux popularium factus praetores Gaium Plautium et Gaium Vetilium[3] vicit. Quocirca Romani postea consules contra eum miserunt qui tamen rem non multo felicius gerebant. Viriathus ceteras gentes Hispanicas quoque ad rebellionem incitabat : ita belli Numantini instigator fuisse traditus est[4], cui Romani non ante annum 133 a.C.n. finem facere potuerunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.