![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/a0/Wikipedia-logo-v2-la.svg/langla-640px-Wikipedia-logo-v2-la.svg.png&w=640&q=50)
Vicipaedia Latina
editio Vicipaediae Latine / From Wikipedia, the free encyclopedia
Vicipaedia Latina, vel Vicipaedia tantum, est editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars societatis Vicimediae. Anno 2013 mense Decembri numerum 100 000 paginarum superavit. Hodie 139 104 commentationes et fere 157 utentes strenuos habet.[1] Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/a0/Wikipedia-logo-v2-la.svg/220px-Wikipedia-logo-v2-la.svg.png)
Secundum legem a collegio linguis permittendis (Anglice Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, nullae novae Vicipaediae constitui iam concedentur, nisi talibus exaratae erint linguis, quibus satis magnus locutorum numerus sit. Qua de causa Vicipaediam Graeca antiqua, altera lingua classica, scribendam recusaverunt, at tamen incubationi dederunt. Haec quidem Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/67/Naturalishistoria.jpg/220px-Naturalishistoria.jpg)