From Wikipedia, the free encyclopedia
Lacus Urmia[1] (Persice دریاچه ارومیه Daryâche-ye Orumiye), vel Lacus Urmianus,[2] olim antiquitate Lacus Matianus,[3][4] est lacus salsus endorheicus in Irania situs.[5][6] Quod corpus aquae inter provincias Atropatenen Orientalem et Atropatenen Occidentalem in Irania patet, ad occidentem meridiei Maris Caspii partis versus. Urbs eiusdem nominis in ripa Urmiae sita est.
Lacus plenissimus erat maximus lacus in Oriente Medio et sextus a maximo lacu aquae salsae in orbe terrarum. Lacui erat area superficialis circiter 5200 chiliometrorum quadratorum, longitudo 140 chiliometrorum, et altitudo maxima 16 metra.[7] Salinitas est 217–235 g L−1 Na–(Mg)–Cl–(SO4) brine,[8] et vere 8–11 centesimae, autumno vergente, 26–28 centesimae.[9]
Ante annum 2017 exeuntem, 90 centesimae superficiei (et una sexagensimae partes voluminis anno 1998) evanescuerunt propter generalem siccitatem in Irania continuam, flumina in lacum defluentia operibus obstructa, atque aquam terrestrem ex regione circumdante antliis exhaustam.[10] Siccitate autem anno 2019 finita, lacus iterum crescere coepit, quae ratio anno 2020 continuavit propter magnam praecipitationem et res gestas Programmatis Restaurationis Lacus Urmiae.[11]
Lacus Urmia, cum circiter 102 insulis, vivarium nationale a Ministerio Circumiectorum Iraniano custoditur.
Regioni Lacus Urmiae sunt multi situs archaeologici ex Neolithico, atque archaeologi artefacta ex anno 7000 a.C.n. inveniuntur. Cava archaeologica apud Teppe Hasanlu ad Lacus Urmiae meridiem et occidentem versus habitationes ex millennio sexto a.C.n. in lucem protulerunt. Yanik Tepe, situs cognatus in orientali lacus litore patens, annis 1950 et 1960 a C. A. Burney excavatus est.[12] Alius situs magni momenti in eodem regione, ex paene eodem aevo, est Hajji Firuz Tepe, ubi aliquot ex veterrimis vini uvarum indicia inventa sunt.
Kul Tepe Jolfa est situs archaeologicus in Jolfa Comitatu circiter 10 chiliometra ad meridiem Araxis fluminis versus, qui ex aevo Chalcolithico superest.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.