Lacus Urmia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lacus Urmia[1] (Persice دریاچه ارومیه Daryâche-ye Orumiye), vel Lacus Urmianus,[2] olim antiquitate Lacus Matianus,[3][4] est lacus salsus endorheicus in Irania situs.[5][6] Quod corpus aquae inter provincias Atropatenen Orientalem et Atropatenen Occidentalem in Irania patet, ad occidentem meridiei Maris Caspii partis versus. Urbs eiusdem nominis in ripa Urmiae sita est.
Lacus plenissimus erat maximus lacus in Oriente Medio et sextus a maximo lacu aquae salsae in orbe terrarum. Lacui erat area superficialis circiter 5200 chiliometrorum quadratorum, longitudo 140 chiliometrorum, et altitudo maxima 16 metra.[7] Salinitas est 217–235 g L−1 Na–(Mg)–Cl–(SO4) brine,[8] et vere 8–11 centesimae, autumno vergente, 26–28 centesimae.[9]
Ante annum 2017 exeuntem, 90 centesimae superficiei (et una sexagensimae partes voluminis anno 1998) evanescuerunt propter generalem siccitatem in Irania continuam, flumina in lacum defluentia operibus obstructa, atque aquam terrestrem ex regione circumdante antliis exhaustam.[10] Siccitate autem anno 2019 finita, lacus iterum crescere coepit, quae ratio anno 2020 continuavit propter magnam praecipitationem et res gestas Programmatis Restaurationis Lacus Urmiae.[11]
Lacus Urmia, cum circiter 102 insulis, vivarium nationale a Ministerio Circumiectorum Iraniano custoditur.