Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis[1] (Theodisce Ludwig-Maximilians-Universität München, LMU) est universitas publica Monaci in Bavaria sita, e Ludovico IX et Maximiliano IV Iosepho ducibus Bavariae appellata.
Universitas, anno 1472 Ingolstadii concessione papali ab Ludovico IX Divite duce Bavariae-Landshutarum condita, est prima universitas Bavarica. (Herbipolis, quae ab anno 1402 ad annum 1412 universitatem habuerat, illo tempore Bavariae pars nondum fuit.) Maximilianus IV Iosephus, princeps elector, qui ab anno 1805 Bavaria regno facta Maximilianus I rex nominatus est, universitatem anno 1800 Landishutam translocavit. Viginti sex annis post, anno 1826, Ludovicus I rex universitatem Monacum transtulit.
Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis duodeviginti facultates habet, quarum numeri officiales historiae causa continui non sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.