From Wikipedia, the free encyclopedia
Universitas Hierana sive Erfordensis (Theodisce: Universität Erfurt) anno 1379 condita inter hodiernae Germaniae universitates antiquissima quidem est. In terris linguae Theodiscae talia instituta Pragae (1348) atque Vindobonae (1365) iam antea fuerant.
Cives Erfordiae privilegium de universitate instituenda tempore schismatis magni (1378-1417) ab antipapa Clemente VII Avennione acceperant non a papa Urbano VI Romae. Sed iste omnia decem annos post confirmavit. Interim alia athenaea populo dabantur, Heidelbergae (1386) Coloniaeque (1388); saeculo XV sequebantur instituta in urbibus Herbipolis (1402), Lipsiae (1409), Rostochii (1419), Gryphiswaldiae (1456), Friburgi (1457), Basileae (1460), Ingolstadii (1472), Augustae Treverum (1473), Tubingae et Mogontiaci (1477), saeculo autem XVI Wittenbergae (1502) et Regiomontii (1544).
Praelectionum exordium habebant Erfordiae anno 1392, unde universitas maior Germanica facta est. Cuius inter studiosos fuit etiam Martinus Lutherus, studens factus ibidem anno 1501, baccalaureatus artium factus anno 1502 et magister anno 1505. Anno 1509 Martinus denique doctor creatus est. Iste reformator confessus est postea: "Fateor et agnosco: Mater mea Erfordiensis Universitas, cui non contentionem, sed honorem debeo." (e litteris datis die 21.12.1514; WA Briefwechsel I p. 30). Erfordiam totam Lutherum movisse constat.
Ut aliis in mediaevalibus unversitatibus etiam Erfordiae doctrinarum interruptio facta est. Herbipoli e.g. post decennium iam praelectiones finiebantur et Alma mater Ingolstadii Landishutam commigravit, inde Monacum (1826). Athenaea antiqua Coloniae, Augustae Treverum et Moguntiaci anno 1798 clausa sunt, Wittenbergenses facultates (anno 1813) et Erfordienses (anno 1816) quoque. Borussici, quibus Erfordia anno 1802 subiecta est, universitates maiores solum creare conservareve voluerunt. Loci apud Gryphiswaldiam et Regimontium manebant, cum novae universitates apertae sint in urbibus Berlin (1809/10), Vratislaviae (1811), Halae (1817) et Bonnae (1818). Inter recentissimos universitatis anticae rectores fuit Placidus Muth, abbas Benedictinus.
Refundatio scholarum Erfordiensium post annum 1816 historiae Germanicae novissimae arte adiuncta est: inde ab anno 1987 Re publica democratica Germanica adhuc vigente opera de recondenda universitate dabatur. Anno 1994 erat refundatio cum facultatibus philosophicis socialibusque, anno 1999 praelectiones vere incohabantur. Anno 2001 Athenaeum paedagogicum universitati additum est, anno 2003 facultas theologica catholica cuius sedes est apud Ecclesiam cathedralem.
Circa sex milia studentium nostris temporibus universitatem incolunt facultates quattuor de philosophia, scientiis statalibus, educatione, theologia frequentantes. Insuper Erfordiae est Universitas specialis; universitati propinqua instituta sunt Valetudinarium HELIOS et Sectio de rebus communicatoriis infantilibus Instituti Fraunhofer. Collegium a Maximiliano Weber, quod inscribitur, Schola educatoria (Erfurt School of Education), Schola a Vilhelmo Brandt dicta de politica publica (Willy-Brandt-School of Public Policy), Centrum indagatorium generale, bibliotheca exploratoria et Archivum Perthes Gothense. Universitas in Germania et antiquissimum et novissimum institutum suae speciei est.
Historiae compendiaria versio in universitatis pagina domestica
Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Hieranam spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.