Tiraspolis vel Tyraspolis[1] (Russice et Ucrainice Тирасполь, Moldavice Тираспол) est urbs Transnistriae et caput huius civitatis non rite agnitae. In ripa laeva Tyrae fluvii sita est. Incolas 133807 anno 2014 habuit, quorum, secundum censum anni 2004, 43,4% Russi, 34,4% Ucraini et 16% Moldavi fuerunt.
Post bellum Russiae et Turciae anno 1793 iussu Catharinae ΙΙ arx hoc loco condita est, quae anno 1792 Tyraspolis nomen a flumine, cuius ripam occupat, cepit. Anno 1867 ferrivia constructa est. Ab anno 1929 ad annum 1940 Tiraspolis caput Rei publicae autonomae Moldavicae, partis Ucrainae Sovieticae, fuit. Ab annum 1940 ad Moldaviam Sovieticam pertinebat. Anno 1989 caput Transnistriae facta est.
Cf.versionem Latinam vocabuli Tiraspol apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Pars Geographca (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 322; Fontes historiae Lithuaniae, vol. I, pars 1, Vilnae 1971, p. 1971; cf. et binomina Viviparus tiraspolitanus, Unio tiraspolitanus, Раludina tiraspolitana, Lithoscapha tiraspolitana, Tiraspoliconcha tiraspolitana. Tyraspolis et Tyraspolitanus rectiora sunt, sed rarius inveniuntur.