Thysanoptera
From Wikipedia, the free encyclopedia
Thysanoptera sunt ordo insectorum minutorum (plerumque 1 millimetrum longorum vel minus) et tenuium, quibus sunt alae fimbriatae partesque orales unice asymmetricae. Variae thysanopterorum species plerumque plantis vescuntur, caules, folia, flores pungentes et res contentas exsugentes, sed paucae sunt praedatores. Entomologi 6000 fere specierum descripserunt. Thysanoptera infirme volant quia suae alae plumosae volatu haud idoneae sunt; potius, ratione inusitata utuntur ut per aer moveantur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2f/Thysanoptera.jpg/320px-Thysanoptera.jpg)
- Adiheterothripidae
- Aeolothripidae
- Fauriellidae
- † Hemithripidae
- Heterothripidae
- † Jezzinothripidae
- † Karataothripidae
- Melanthripidae
- Merothripidae
- † Scudderothripidae
- Stenurothripidae
- Thripidae
- † Triassothripidae
- Uzelothripidae
Tubulifera
- Phlaeothripidae
Multae thysanoptera species in commercio pestes frugum magni momenti sunt. Nonnullae species vectoribus plus quam viginti virorum biologicorum prosunt, quae morbos plantarum efficiunt, praecipue tospovirorum. Nonnullae autem species homini prosunt, pollinatores vel praedatores aliorum insectorum vel acarorum. In circumiectis idoneis, sicut caldariis, multitudo multarum specierum exponentialiter? cresci possunt, magna examina constituentes, propter naturales praedatores absentis et eorum facultatem sui non sexualiter propagandi. Praeterea, domus invadere et supellectilem, lectos, monitoria computatralia, aliasque res infestare possunt.[2] Agnoscere species per usitatas proprietates morphologicas saepe difficillimum est.