Acari
taxon (Arthropoda: Arachnida) / From Wikipedia, the free encyclopedia
Acari, vel Acarina, sunt taxon arachnidorum quod acariformes et parasitiformes continet. Diversitas Acarorum est extraordinaria, et eius historia fossilis saltem ad aevum Devonianum primum attingit. [1] Acarologi ergo ad acaros describendos multiplices graduum taxinomicorum rationes proposuerunt. In pluribus tractationibus hodiernis, acari putantur subclassis Arachnidorum, quae constat e duobus aut tribus superordinibus vel ordinibus: Acariformes (vel Actinotrichida), Parasitiformes (vel Anactinotrichida), et Opilioacariformes; hic saepe putatur subgrex intra Parasitiformes. Eruditi de monophyletismo acarorum disputant, coniunctionesque acarinorum et aliorum arachnidorum non dum intelleguntur.[2]
Tuckerella sp., coloribus falsis visa per microscopium scanning electron, magnificata 260×