Sanctus Theodulfus Aurelianensis (natus circa annum 750 aut 760; Andecave aut Cenomani mortuus anno 821) fuit eruditus, poeta, theologus aevi Carolini.

Quick Facts
Wikidata Theodulfus Aurelianensis
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Theodulfus Aurelianensis: imago
Nativitas: 750; Aragonia
Obitus: 18 Decembris 821; Andecavis
Patria: Regnum Carolingorum

Memoria

Sanctus (feriae die 1 Maii)
Close

Vita

Visigothus (nam consanguineos ipse eos nominat), Caroli Magni consiliarius, ab eo episcopus Aurelianensis et Sancti Benedicti ad Ligerim abbas factus est anno 788. Ludovico Pio regnante anno 817 de foedere cum Bernhardo rege Langobardorum accusatus est et in exilium missus; crimen negaverat et Ludovicus denique ei credidit et in Aurelianum reverti permisit, sed medio itinere Theodulfus mortuus est.

Opera

Interdum auctor Librorum Carolinorum putatur, quibus iconum cultum contra Byzantios defendit. De ordine baptismi et De Spiritu Sancto tractabat. Carminum Theodulphi longissimum est Paraenesis ad iudices, e qua mores iudicum aevi Carolini cognoscuntur. Epistolae ad Carolum necnon versus de libris legendis et de septem artibus liberalibus et alii Theodulfi carmina saepe laudantur, sed cognomen allegoricum Pindarus, de quo in libris doctis haud raro dicitur, falsum et a Frederico Lorentz inventum est[1].

Inter opera eius celeberrima hymnus Gloria laus[2] invenitur, qui usque ad praesentem diem in liturgia Romana ad processionem Dominicae Palmarum canitur.[3]

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.