From Wikipedia, the free encyclopedia
The Walt Disney Company est societas cinematographica anno 1923 a Gualterio Disney condita, pelliculis animatis nota, quae pelliculae hodie classicae habentur.
Disney societatem coepit breves pelliculas animatas efficiendo, nuntiorum mercatoriorum diffundendorum causa. Tardius, habuit notionem pelliculas animatas creandi cum mure quodam qui proprietates humanas haberet, et proventus fuit Michael Musculus[1] (Anglice Mickey Mouse).
Michael Musculus coepit die 18 Novembris 1928 cum Steamboat Willie (Navis Vaporalis Gulielmus) pellicula brevi edita est. Anno 1937, Disney primam pelliculam longam, Snow White and the Seven Dwarfs (Albanix et Septem Nani) fecit. Postea fecit seriem pellicularum animatarum longam quae tardius etiam in libros classicos conversi sunt.
Gualterius mortuus est anno 1966. Postea Walt Disney Societas etiam fecit pelliculas non-animatas. Annis 1990, coeperunt impressam Touchstone pro pelliculis quae non sunt aptae pueris et familiis. Annis 2000, laboraverunt cum societate Pixar ad faciendas pelliculas cum animatione computatoris.
Societas Walt Disney mense Octobri, 2012 societatem Lucasfilm $4,04 miliardo acquisivit et annuntiavit ipsam tres novas pelliculas pro Star Wars producturas esse, prima parata vulgatura in 2015.
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.