From Wikipedia, the free encyclopedia
Thamar (Georgiane თამარი), anno 1166 nata et anno 1213 mortua, fuit regina Georgiae, sub imperio cuius aetatem meliorem regnum Georgianum antiquum agebat. Sancta est Ecclesiae Orthodoxae.
Familia
Memoria
Georgii III filia, a patre ut regni socia coronata est anno 1178, nam heredes alii aberant. Patre anno 1184 mortuo concilium ecclesiasticum convocavit et edicta multa edidit. Primus Thamaris maritus Georgius Andreae Bogolubensis filius ab anno 1185 erat, quem morum eius malorum causa qnno 1187 fugavit; Georgius postea (anno 1191) Graecos ducens et bellum Georgiae ingessit. David Soslan Alanus coniunx Thamaris secundus et a regina amatus fuit.
Taurim et Erzerum aliasque terras Thamar debellavit regnumque a mari Caspio ad pontum Euxinum dilatavit; regina regum titulabatur. Multa opera litterarum Georgianarum in aula Thamaris conscripta sunt; et Equitem in pelle pantherina Siota Rustaveli Thamare regnante composuit; eodem tempore et ecclesiae cathedrales palatiaque Georgiae multa constructa sunt. Annus mortis Thamaris incertus est; anno 1209 regnum reliquit.
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.