Tessera
eadem res est quam alea, id est corpus lusorium ex sex lateribus aequali latitudine planitiarum perquadratum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Tessera (a numero Graeco τέσσαρες 'quattuor' deductum)[1] est verbum latinum quod plures sensus habere potest.
- Primo sensu, eadem res est quam alea, id est corpus lusorium ex sex lateribus aequali latitudine planitiarum perquadratum. Itaque tesseris propriis sex facies sunt plerumque ita ordinatae, ut ex singulis punctis oppositis septenarius conficiatur numerus, sicut hoc versu memoratur: ἕξ, ἕν, πέντε, δύο, τρία, τέσσαρα κῦβος ἐλαύνει 'unum (et) sex, quinque (et) duo, tria (et) quattuor tessera provehit',[2] verum tamen ne huic quidem legi exceptiones desunt.
- Materia tesserarum iam antiquitus varia et diversa erat: ab archaeologis enim repertae sunt tesserae ex osse, ebore, aere, argilla, lapide, terra cocta, argilla Faventina, quarzo, plumbo, sucino, auro nec non crystallo factae.
- In alea, lusum est talis et tesseris apud antiquos: aleatores his ludentes trinas iaciebant tesseras; iactus optimus erat senio,[3] pessimus autem canis.[4]
- Etiam alea, quamquam plerumque ludendi modum periculosum significat, interdum ad tesseram refertur.[5] Caesar Rubiconem transiturus "iacta alea est" dixisse narratur a Suetonio,[6] qui quidem in verbo aleae eligendo forsitan suae potius aetatis Latinitatem redolere videtur.
- Secundo sensu, in exercitibus tessera est tabella in qua mandata secreta imperatoris inscribuntur saepe cum scriptura cryptica.
- Tertio sensu, tessera est signum sive ligno sive aere factum quod ut testimonium hospitalitatis cuidam datur[7].
- Quarto sensu, tessera est nomisma plebeculae datum ad frumentum et cibos ex horreis publicis accipiendos.
- Quinto sensu, tessera sive tesserula est fragmentum minimum lapidis quo opus musivum sive opus musaicum conficiebatur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/18/Acad%C3%A9mie_de_Platon_-_Mosaique_romaine_-_Naples_MANN_124545.jpg/640px-Acad%C3%A9mie_de_Platon_-_Mosaique_romaine_-_Naples_MANN_124545.jpg)