![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/a2/Jean_Fouquet_-_Caesar_Crossing_the_Rubicon_-_WGA08034.jpg/640px-Jean_Fouquet_-_Caesar_Crossing_the_Rubicon_-_WGA08034.jpg&w=640&q=50)
Iacta alea est
Verba a Gaio Iulio Caesare / From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacta alea est sunt verba a Gaio Iulio Caesare die 10 Ianuarii 49 a.C.n. dicta, cum Rubiconem transisset, ut qui diceret rem irrevocabilem esse. Videtur autem imperator Menandri sententiam quandam clariorem repetivisse, Ἀνερρίφθω κύβος e comoedia Arrhephorus seu Tibicina.[1] Sic verba Caesaris in fontibus Graecis repetuntur, scilicet Plutarcho et Appiano.[2]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/a2/Jean_Fouquet_-_Caesar_Crossing_the_Rubicon_-_WGA08034.jpg/640px-Jean_Fouquet_-_Caesar_Crossing_the_Rubicon_-_WGA08034.jpg)
Suetonius sic historiam transitus Rubiconis narrat:[3]
Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosilivit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: "Eatur," inquit, "quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est," inquit.