From Wikipedia, the free encyclopedia
Temporum nostrorum heros[1] (Russice Герой нашего времени) est fabula Romanica Michaelis Lermontov vel collectio fabularum de eadem persona, Gregorio Alexandri filio Petschorin[2], anno 1840 primum edita.
Quinque fabulas minores Temporum nostrorum heros continet:
— Petschorinis memorabilia incipiunt —
Qui res a Petschorino gestas enarrare voluerit, videbit, ut alio ordine fabulae componendae sint. Tamanum res priores narrat; Petschorin, iuvenis nobilis Russicus, militare munus militare fungens, a Petropoli in bellum Caucasium profectus, per Tamanum iter facit, ubi quoddam a familia hospitum suorum celari sentit; rem explorare temptat, ut iis aliquo modo iuvet, sed puella huius familiae in mari eum vix non demergit; nam, ut Petschorin tarde intellegit, importatores clandestini[8] hospites eius sunt. Solas miserias se omnibus afferre posse Petschorin cogitat.
In Mary principis filia in Thermas Constantinomontanas Petschorin advenit, ubi multi nobiles Petropolitani ad balneas medicatas convenerunt. Ibi et ducissa Ligovskaia cum filia, more Anglico Mary nominata, et Vera, quam Petschorin amavit et quae eum usque adhuc amat, et Grušnitskij iuvenis, quem Petschorin in certamine singulari occidit, qua de causa in arcem montanam emissus est, cuius praefectus Maximus Maximi filius est.
Ibi (ut Bela narrat) Petschorin equum egregium Kazbitschii Circassi abigit; Azamat iuvenis ducis Circassorum filius illum equum accipere ardet. Petschorin Azamati equum promittit, si Azamat sibi sororem Belam pulcherrimam adducat, quam et Kazbitschius amat; quo facto Azamat cum equo montes natales reliquit, Belam autem a Petschorine minime amatam et patrem eius Kazbitchius occidit.
In Fatalista ex arce in stanitsam quandam Petschorin missus est, Ibi, dum militum praefecti hora vespertina chartis ludunt, de fato altercatio acris oritur: utrum praedestinatio talis sit, ut cuique in libro caelesti hora mortis certa iam praescripta sit, an non. Petschorin praedestinationem abesse pignore certat; Vulič Serbus se statim praedestinationem existere demonstraturum esse respondet. Pistolium quoddam arripit et in frontem sibi glandem emittere conatur, sed pistolium de causa incerta peccat; cum autem Vulič in murum pistolium vertit, glans emittitur, et Petschorin se pignus perdere confirmat. Sed etiam ante iaculationem signum quoddam mortis maturae Petschorin in facie Vuličii videt. Mane cognovit, ut Vulič noctu a Cosaco quodam ebrio et furioso sine causa caesus est; Cosacum nunc milites capere temptant, sed ille arma dedere nolit. Petschorin cum periculo vitae maximo Cosacum aggreditur, ut sociil eum vivum capere possint, et contra opinationes salvus est. Cum Maximo Maximi filio fata Vuličii narrat, ille proverbio Russico de praedestinatione respondet.
In Maximo Maximi filio post quinque annos. Petschorin, cum iamdiu alibi ofiicio fungitur, Persiam profectus, Maximo Maximi filio obviam fit, ubi et fabulae nostrae auctor eum videt et vultum staturamque describit. Cum a Persia reverteretur, mortuus Petschorin est, quod in praefatione auctoris dicitur; inde scripta Petschorinis, quas apud Maximum Maximi filium ille reliquit, auctor edere consilium cepit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.