From Wikipedia, the free encyclopedia
Tamerlanes[1][2] (Tschagataice تيمور Temür 'ferrum'; natus 9 Aprilis 1336; mortuus 17–19 Februarii 1405), postea Timūr Gurkānī (Tschagataice تيمور کورگن Temür Küregen[3]), nomine aliquando Taimur scripto, in historia plerumque Amir Timur appellatus (Persice تيمور لنگ Temūr(-i) Lang; Tschagataice اقساق تیمور Aqsaq Temür,[4]; Anglice Tamerlane 'Temür Claudus'), fuit conquestor Turco-Mongolicus, qui Imperium Timuridarum in et circa Afganiam, Iraniam, et Asiam Mediam condidit, primus domus Timuridarum rector. Imperator invictus late putatur unus e maximis mundi ducibus exercituum et rei militaris peritis.[5][6] Etiam habetur magnus artis architecturaeque patronus, qui Ibn Khaldun, Hafiz-i Abru, aliisque hominibus magnae mentis de facie utebatur, atque eius regnum Renascentiam Timuridarum introduxit.[5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.