From Wikipedia, the free encyclopedia
Tachycardia (ICD-10: I47) est actio cordis celeris, in homines supra 15 annos natos cum frequentia plus quam centies in minuta, quod est intervallum inter contractiones breve esse[1]. In medicina secundum tachycardiae originem principalem tachycardia supraventricularis[2] ab tachycardia ventriculari[3] separatur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
De consuetudine corporis exercitationibus actio cordis et pulsus celeriores videntur.
Aliae causae sine cordis morbo possunt esse anxietas, timor, dolor, hyperkaliaemia, hypokaliaemia, hypomagnesiaemia, hypocalcaemia, hyperthyreoidismus, caffeinum, cocainum, ethanolum (alcohol), quadam medicamenta ut beta agonistae, theophyllinum, antiarrhythmica, thyroxinum. Nonnumquam perturbationes cordis sive morbi tachycardiam perficere possunt velut organorum aliorum ut glandula thyreoideae.
Praeterea etiam morbi cardiovasculares cum tachycardia nexi sunt.
In adultibus tachycardia consideratur, si frequentia cordis supra 100/min sit, quamquam in infantibus usque ad annum valores altiores definiti sunt. Tachycardiae machinationes principales sunt tachycardia automatica, actio stimulata, velut introitus recurrens[4].
Valores infantium sunt[5]:
Tachycardia a verbis Graecis ταχύς 'citus' et καρδία 'cor' derivatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.