Systema nervosum[1] sive systema nervorum[2][3] est rete neuronorum ex cellulis specialibus compositum, quae inter se informationem de circumiectis organismi et de se ipsa communicant. Systema hanc informationem alicubi usurpans reactiones in aliis partibus corporis efficit. Compositum est ex neuris et aliis cellulis gliis appellatis quae actionem neuronum adiuvant.

Thumb
Systema nervosum humanum. Rubro colore est systema medium et caerulo colore systema periphericum. Tabula Anglice signata.

Systema nervosum in bina systemata dividitur: systema nervosum centrale et systema nervosum periphericum[1]. Systema nervosum centrale est encephalon (cuius pars maximi momenti est cerebrum) et medulla spinalis. Systema nervosum periphericum est collectio omnium nervorum et neurorum extra encephalo; organa sensoria cum systemate nervoso laborant.

Omnia vertebrata simile systema nervosum habent; apud alia animalia systemata nervosa differunt, quod medullam spinalem non habent.

Inter systematis nervosi morbos sunt ictus, commotio cerebri, encephalitis.

Systema nervosum et systema endocrineum

Systema nervosum est simul et scopus et fons steroidorum[4]. Steroida neuroactiva sunt, per exemplum:

Steroida in systemate nervoso sunt pars pasticitatis synapticae et protectionis nervorum.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.