From Wikipedia, the free encyclopedia
Syphilis[1][2][3][4] sive symphilis[2] sive siphilis[1] sive syphilismus[5] sive morbus Gallicus[1][2][5][4] sive morbus Italicus[5] sive morbus Neapolitanus[5] sive morbus Aphrodisius[5] sive malum Venereum[5] sive pudendagra[2][5] sive lues[4] sive lues Venerea[1][2][4] seu cacochymia Venerea[2][5] est gravis et crebrus morbus, cuius causa bacterium treponema pallidum est. Modus contaminis est paene semper actus sexualis, quamvis exempla syphilidis connatae existunt per contactum infantis cum vagina matris intra partum. Signa syphilidis sunt multa et ante coeptum probationis serologicae diagnosis definita fuit difficilis. Morbus vocatus est "imitator magnus", quod signa aliis morbis similia.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Syphilis antibioticis sicut penicillino curari potest, exempli gratia iniectione intramusculari penicillini benzathini. Si non curatur syphilis potest affligere cor, aortam, cerebrum, oculos, ossa. Haec effectio fatalis esse potest. Anno 1998 series genetica tota Treponematis pallidi divulgata est, quae iuvat scientiam pathogenesis.
Nomen "syphilis" ab Hieronymo Fracastorio in poemate suo Latine scripto creatum est. Id carmen vocatum est "syphilis sive morbus gallicus" et divulgatum est anno 1530. Protagonista poematis est pastor nominatus Syphilus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.