Synthetismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Synthetismus (a verbo Francico synthétiser 'componere ad novum opus multiplex formandum') fuit motus artis et vocabulum cui Aemilius Bernard, Paulus Gauguin, Ludovicus Anquetin, aliique artifices postimpressionistici faverunt ad sua opera ab operibus impressionisticis distinguenda. Hoc nomen antea cum Cloisonnismo, postea cum symbolismo coniungebatur.[1]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/10/Paul_Gauguin_028.jpg/640px-Paul_Gauguin_028.jpg)
Artifices synthetistici tris componere proprietates volebant, quae erant:
- Species externae formarum naturalium.
- Animi motus artificis de eius rebus.
- Aesthetica linearum, colorum, formarum puritas.