Nomen substantivum
pars orationis / From Wikipedia, the free encyclopedia
Nomen substantivum in linguistica est quaelibet innumerabilium vocum in magna apertaque categoria lexicali, cuius voces possunt esse vox principalis in subiecto clausae, obiectum verbi, vel obiectum praepositionis; vel simplicius, nomen substantivum est vocabulum ad nominandam personam, animal, locum, rem, vel notionem adhibitum (Loos 2003):
- Nomen concretum:
- Nomen proprium est nomen quo individuum (singulus homo, singulus locus, etc.) appellatur.
- Nomen appellativum est nomen quo generalis rerum, hominum, vel locorum classis indicatur.
- Nomen collectivum est nomen sensu singulari, quod tamen ad rerum multitudinem spectat.
- Nomen abstractum est nomen quod qualitatem, statum, vel actionem describit sensu abstracto, sicut libere exsisteret.?
Vide etiam paginam discretivam: Nomen (discretiva).
Dictum est quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat; nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta quia praecipua sunt.< Unius enim tantum personam significant.