From Wikipedia, the free encyclopedia
Praepositio est pars orationis, quae alteri verbo praeponi solet (unde nomen). Nihilominus perpaucae earum etiam post supplementum ponuntur. Creando inter duo verba vinculo praepositio unum verbum alteri facit quodammodo subiectum. Praepositionis enim est nomen vel localiter vel temporaliter vel causaliter vel concessive vel modaliter ad sententiam referre. Praepositiones non flectuntur.
Pleraeque praepositiones Latinae ex adverbiis ortae sunt et eorum muneribus fungi possunt. In pervetusta lingua Latina praepositiones, quae in Latinitate classica accusativo iunguntur, ablativo casui iungebantur.
Quattuor sunt praepositionis genera:
Quae autem novissimae apud veteres aut neglegebantur aut non pro praepositiones habebantur.
Iuxta Donatum etiam praefixa inter praepositiones numerabantur, quae ab hodiernis grammaticis pro morphematibus habentur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.