![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/df/Spectrogram_-_mot%25C3%25A1ngo_mwa_basod%25C3%25A1.png/640px-Spectrogram_-_mot%25C3%25A1ngo_mwa_basod%25C3%25A1.png&w=640&q=50)
Vox
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vox est sonus ex humano apparatu respiratorio profusus. In loquendi, cantandi, clamandi (&c.) voce efficienda plicae vocales maximas quidem agunt partes, sed etiam sermo susurratus sine plicis vocalibus effectus voce humana evenire videtur. Apparatus vocis humanae producendae in tribus rebus consistit, quae sunt
- pulmones,
- plicae vocales intra laryngem sitae,
- articulatores, qui sunt meatus vocalis partes supra plicas vocales sitae, sicut labra, dentes, palatum, lingua, etc.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/df/Spectrogram_-_mot%C3%A1ngo_mwa_basod%C3%A1.png/640px-Spectrogram_-_mot%C3%A1ngo_mwa_basod%C3%A1.png)
Pulmonum est flumine aëris pressionem efficere, quae plicis vibratis vocem efficiat. Plicae autem vocales sunt valvae vibrabiles, quae aëris e pulmonibus flumen in interruptiuncularum pulsus defringit. Hic est vocis fons laryngalis: plicae vocales tam subtiliter musculis laryngis contenduntur, ut nascatur vox, quae articulatoribus supra plicas sitis variari possit. Articulatores autem vocem e larynge emanantem ordinant percolantque atque aliquantum vim aëris e larynge fluminis aut firmare aut minuere possunt.