Symphonia quinta Ludovici van Beethoven
From Wikipedia, the free encyclopedia
Symphonia quinta in C minore Ludovici van Beethoven, Op. 67, inter 1804 et 1808 composita, est una ex compositionibus in musica classica notissimis, una ex symphoniis saepissime auditis,[1] ac pars fundamentorum musicae occidentalis late habita. Quod opus, primum Vindobonae apud Theater an der Wien die 22 Decembris anno 1808 peractum, suam famam accepit, postquam E. T. A. Hoffmann hanc symphoniam unum ex maximis illius temporis operibus descripsit.[2] Ut symphoniae annorum inter aetates classicam et romanticam omnino habebant, haec symphonia in quattuor motibus posita est.
Incipit hoc opus distincto motif quattuor notarum, brevis-brevis-brevis-longa.
Haec symphonia, praecipue suae primae notae quattuor, per omnem orbem terrarum innotuit, quia saepe in cultura populari auditur, etiam in rebus disco (sicut "A Fifth of Beethoven") et rock (sicut in "Roll Over Beethoven" a Chuck Berry composito), atque in sonis pellicularum cinematicarum et spectaculorum televisificorum.
Symphonia quinta, sicut compositoris symphoniae Eroica (heroica) et Pastorale (rustica), nomen apertum praeter numeros accepit, quamquam non a Beethoven ipso datum. Nomine Schicksals-Sinfonie ('symphonia fatalis') populo grata fiebat, et suum clarum mensurarum quinque thema Schicksals-Motiv (motif fati) appellabatur, quod nomen etiam in variis linguis ponitur.