![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/07/Lamprotornis_hildebrandti_-Tanzania-8-2c.jpg/640px-Lamprotornis_hildebrandti_-Tanzania-8-2c.jpg&w=640&q=50)
Sturnidae
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Sturnidae (a sturno) sunt familia avium ordinis Passeriformium magnitudine a parva ad mediam. Quae aves in Europa, Asia, Africa, alibique endemicae sunt, Australia septentrionale insulisque Pacificis tropicis non exceptis. Praeterea, nonnullae species Europeae et Asianae in has regiones, atque in Americam Septentrionalem, Havaios, et Novam Zelandiam introductae sunt, ubi cum avibus vernaculis de habitationibus certant et species invasivae putantur. Species plurimis hominibus in Europa et America Septentrionali notissima Sturnus vulgaris est, et per multum Asiae et regionis Pacificae, Acridotheres tristis late videtur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e9/Starling_eggs.jpeg/640px-Starling_eggs.jpeg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/61/Starling_%285503763150%29.jpg/640px-Starling_%285503763150%29.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/41/Sturnus_vulgaris_vulgaris_2.jpg/640px-Sturnus_vulgaris_vulgaris_2.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/07/Lamprotornis_hildebrandti_-Tanzania-8-2c.jpg/640px-Lamprotornis_hildebrandti_-Tanzania-8-2c.jpg)
Ordo : Passeriformes
Subordo : Passeri
Infraordo : Passerida
Familia : Sturnidae
Rafinesque, 1815
Sturnidis sunt pedes validi, volatus validus et rectus, ac gregariae sunt. Agros apertos petunt, atque insectis et fructibus vescuntur. Nonnullae species circa habitationes humanas vivunt, ubi omnivora reapse sunt. Multae species praedam sicut larvas coleopterorum rostro aperto scrutantur, rostra in rimas inserta diducentes, sic foramina expandentes ut praedas exponant; qui mores late inter eruditos zirkeln, vocabulo Theodisco, appellantur.[1]
Pinnae multarum specierum plerumque sunt obscurae, nitore quasi metallico. Plurimae species nidos in foramina faciunt, ubi ova caerulea vel alba pariunt.
Sturnidis sunt vocationes diversae et multiplices, sonosque ex circumiectis in suas vocationes aliquando inserunt, etiam clamoribus autocineticis et exemplaribus sermonis humani non exclusis. Sturnidae certas singulas earum vocationibus agnoscere possunt, et sunt res indagationis de lingua humana evoluta.[2]