Studium (Francice: étude) est compositio musica pro instrumento aliquantum difficultatis plerumque praebens, usitate ad praebitam exercitationis materiem ad perficiendam singulam artis sollertiam designatum. Mos studiorum compositorum saeculo undevicensimo ineunte oriebatur una cum clavili, quod tum populo gratius fiebat. Nonnulla ex amplo studiorum illius aetatis numero iam pro materie docendi adhibebantur (praecipue studia Caroli Czerny et Mutii Clementi); et pauca maiorum compositorum, sicut Friderici Chopin, Francisci Liszt, Claudii Debussy, et Caroli Valentini Akan, locum in hodierno concensus repertorio adsecuta sunt.
Compositores saeculi vicensimi diversa studia composuerunt, quae varie ad veterem spectant memoriam (Georgius Ligeti), insuetam artis sollertiam requirunt (Ioannes Cage), et inusitatissime perpolitam artis sollertiam poscunt.
Saeculum undevicensimum
Studia, documenta, et alia didactica instrumentorum res temporum ante saeculum undevicensimum sunt multa varietate, sine generibus statutis. Res in libris eruditionis testudinis, sicut Varietie of Lute-Lessons (1610), in ordine difficultatis maioris digeruntur, sed iam usitate comprehendunt simplices res docendi et opera summo artificio a compositoribus claris facta. Series 30 Essercizi per gravicembalo Domenici Scarlatti (1738) in ambitu ab aliis suis operibus non discrepant, et quattuor volumina Clavier-Übung ('exercitationum clavilisticarum') Ioannis Sebastiani Bach res continent quae inter simplices organi duettos et latas arduasque Variationes Goldberg variantur.
Mos saeculo undevicensimo ineunte commutabatur quia clavile populo gratius instrumentum domesticum faciebatur. Libri erudiendi exercitationibus praediti communes faciebantur. Praesertim graves erant congeries studiorum Ioannis Baptistae Cramer (inter 1804 et 1810 divulgatorum), primae Mutii Clementi Gradus ad Parnassum partes (1817–1826), multa opera Caroli Czerny, et Studien Op. 70 Ignatii Moscheles (1825–1826). Plurimae harum rerum solum ad proprium artis musicae usum spectabant, et ad perfunctionem publicam non intendebantur. Modus autem in posterioribus congeriei Clementi partibus et in Moscheles Studia Propria Op. 95 (Charakteristische Studien, 1836–1837) commutari incipiebat, cum ii compositores niterentur musicam creare quae audientibus per concentus placeret dum pro ratione docendi quoque esset. Coniunctio aestimationis didacticae artisticaeque uno in studio aliquando "studium concentus" (concert study) appellatur.
Studia Friderici Chopin, Op. 10 (1833) et Op. 25 (1837), fuerunt prima studia quae locum stabilem in repertorio concentus? adquisiverunt, et hodie usitate habentur inter optima studia iam composita. Sollertia necessaria tempore divulgationis fuit novissima, et Franciscus Liszt, compositor et exsecutor (cui Op. 10 a Chopin dicatur), primum has res domavit. Liszt ipse aliquae studia composuit quae latioria et multiplicioria quam studia Chopin erant; inter quae, notissima congeries est Studia Transcendentalia (forma ultima anno 1852 divulgata); hae autem res didacticam operis Chopin rationem non retinuerunt, quia difficultas et sollertia intra re commutatur. Congeriei studiorum Caroli Valentini Akan, experimentis harmoniarum et structurarum notis, hoc in modo similes sunt. Opera Alkan nonnulla primorum studiorum pro una manu compositorum comprehendunt.
Saeculo undevicensimo etiam factae sunt congeries studiorum pro aliis instrumentis. Studia pro violina Rudolphi Kreutzer, Federici Fiorillo, et aliorum, et studia pro violoncello? Friderici Dotzauer et Friderici Gulielmi Grutzmacher hodie plerumque pro rebus docendi hodie adhibentur. Sola studia pro chordis in repertorio concentus? sunt studia Nicolai Paganini: 24 Levitates pro Violina Sola (24 Caprices for Solo Violin, 1802–1817). Haec opera ordinariae studii saeculi undevicensimi definitioni obsequuntur quia compositiones breves sunt, et quaeque unum sollertiae genus explorat. Congeries studiorum pro tibia ab Ernesto Köhler, Gulielmo Popp, et Adolpho Terschak per dimidum alterum saeculi undevicensimi divulgatae sunt.
Saeculum vicensimum
Saeculo vicensimo ineunte divulgatae sunt nonnullae studiorum congeriei. Studia Claudii Debussy pro clavili regulae "unius generis sollertiae per rem" obsequuntur, sed structuras insuetas exhibent. Studia Studiorum Chopin Leopoldi Godowski (1894–1914) sunt quinquaginta tres compositiones super studia Chopin aedificata; atque additiones mutationesque musicam Chopin ad novos difficultatis gradus hactenus ignotos elevaverunt, qua pro causa Ferruccius Busoni dixit Godowsky fuisse solum compositorem qui aliquid magni momenti ad compositionem clavilisticam post Liszt addiderat. Alia gravia huius aetatis studia sunt Duodecim Studia pro Cithara (1929) Hectoris Villa-Lobos et res compositorum Russicorum: Études-Tableaux Sergii Rachmaninoff (1911, 1917) et nonnullae Alexandri Scriabin congeriei studiorum, omnes pro clavili.
Iam ante medio saeculo, vetus studiorum memoria plerumque relicta est. Quattuor studia rhythmi Olivarii Messiaen (1949–1950) non fuerunt compositiones didacticae, sed experimenta quae ad serialismum, durationem notarum, et sonos spectabant. Aliquae Ioannis Cage opera—Studia Australia, pro clavili (1974–1975), Studia Borealia (1978) pro cello? et/aut clavili, et Studia Freeman (1977–1980, 1989–1990) pro violina—sunt res incertitudinis, in chartis stellaribus (star charts) conditae, et inter difficillima repertorii opera. Res in tribus libris studiorum Georgii Ligeti (1985, 1988–1994, 1995) fortasse sunt simillimae veteris memoriae quia eae quoque in uno genere sollertiae spectant.
Saeculum vicensimum unum
Compositores saeculo vicensimo iam adhibebant non solum claves, sed etiam interiores clavilis partes. Itaque novae studiorum series compositae sunt. Exemplum est circulus studiorum Postales submarinas (Etudes for Inside Piano) Ioannis Mariae Solare.
Bibliographia
- Howard Ferguson, Kenneth L. Hamilton. "Study" in Grove Music Online ed. L. Macy Situs venalis
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.