Solanum (genus)
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Solanum est genus plantarum florentium familiae Solanacearum. Nomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum est. Quod genus, illius familiae longe maximum, species 1244 anno 2022 continere censebatur[1] quae in omnibus continentibus sponte florent.
Vide etiam paginam discretivam: Solanum (discretiva).
Solanum rantonnetii
Plures species ab hominibus coluntur. Specierum aliarum multae hominibus venenosae aut partim aut omnino sunt. Nonnullae autem aut fructus aut folia utilia sive et grata producunt.