![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/8b/Brugmansia_lg.jpg/640px-Brugmansia_lg.jpg&w=640&q=50)
Solanaceae
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Solanaceae sunt familia plantarum, herbas varias comprehendens, e quibus plures sunt venenosae, multae autem hominibus utiles. Fossile antiquissimum huius familiae usque adhuc repertum, speciei Physalidi infinemundi attributum, abhinc annorum 52 milies milium in Patagonia depositum est.[1] Maxima pars fossilium usque adhuc relatorum in Europa reperta sunt, excepto fossili ligneo Solanumxylo paranensi aevi Miocaeni.[2][3]