Serapeum (Alexandria)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Serapeum seu Sarapium fuit templum dei Aegyptograeci Serapis praeclarissimum, ad partem meridianam urbis Alexandriae aedificatum. Ammianus Marcellinus sic descripsit:
Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat. In quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles:[1] et loquitur monumentorum veterum concinens fides septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis conposita bello Alexandrino, dum diripitur civitas sub dictatore Caesare, conflagrasse.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/34/Theophil.jpg/320px-Theophil.jpg)