![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/85/Dmitry_Medvedev_with_political_scientists_02.jpg/640px-Dmitry_Medvedev_with_political_scientists_02.jpg&w=640&q=50)
Scientia civilis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Scientia civilis[1] sive scientia politica[2] vel aliquando politicologia[3] est rationale rerum publicarum studium, scientia socialis quae systemata rectionis potestatisque tractat, atque explicationem agendorum civilium, cogitationis civilis, morum civilium, et constitutionum legumque consociatarum porrigit.[4]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/85/Dmitry_Medvedev_with_political_scientists_02.jpg/640px-Dmitry_Medvedev_with_political_scientists_02.jpg)
Scientia civilis in tris subdisciplinas maiores dividi potest, quae politica comparativa, coniunctiones internationales, et philosophia civilis sunt.[5] Aliae subdisciplinae inter scientiam civilem plerumque numeratae administratio publica, civilitas domestica (saepe cum politica comparativa tractata), oeconomia civilis, et methodologia civilis sunt.[6] Praeterea, scientia civilis ad oeconomicam, iurisprudentiam, sociologiam, historiam, philosophiam, geographiam humanam, artes diurnarias, anthropologiam civilem, psychologiam, et rationem socialem spectat.
Scientia civilis methologice est diversa, et multis rationibus ex psychologia, investigatione sociali, et neuroscientia cognitiva ortis utitur. Inter eius inclinationes sunt positivismus, interpretivismus, theoria electionis rationalis, behavioralismus, structuralismus, poststructuralismus, realismus philosophicus, institutionalismus historicus, pluralismus. Quia una e scientiis socialibus aestimatur, rationibus artibusque utitur quae varia investigationum genera attingit, inter quae fontes primarii (sicut documenta historica et monumenta publica), fontes secundarii (sicut commentarii in periodicis eruditionis, investigatio inspectionibus exemplariis effecta, explicatio statistica, studia casuum, investigatio experimentalis, et aedificatio exemplarum)