From Wikipedia, the free encyclopedia
Demetrius Anatolii filius Medvedev (Russice Дмитрий Анатольевич Медведев, tr. Dmitrij Anatol’evič Medvedev; natus 14 Septembris 1965) est rerum politicarum peritus Russicus, praeses Foederationis Russicae annis 2008–2012, praeses concilii ministrorum (primus minister) Russiae annis ab 2012 ad 2020, vicarius praesidis Consilii Securitatis Russiae ex anno 2020.
Familia
Demetrius Medvedev natus est die 14 Septembris anni 1965, Leninopoli in urbe (quae nunc Petropolis vocatur), in familia professoris. Alumnus est facultatis iuridicae Universitatis Publicae Leninopolitanae, ubi annis 1988 – 1999 docuit. Annis 1990 – 1995 in administratione Petropolitana laborabat (ibi praefectus eius fuit Vladimirus Putin).
Anno 1999 Moscuam migravit. Annis 2000 – 2005 in administratione praesidis Foederationis Russicae laborabat. Ab die 14 Novembris anni 2005 ad diem 7 Maii anni 2008 erat vicarius ministri primarii. Die 10 Decembris anni 2007 Medvedev a factione Russia Unita («Единая Россия», Edinaja Rossija) propositus est sicut candidatus pro officio praesidis Russiae. Etiam "Russorum praesidens Vladimirus Putin a successore a se designato Demetrio Medvedev rector supremus futurus esse dicitur" [1]. In electionibus ad praesidem Foederationis Russicae, quae die 2 Martii anni 2008 acciderunt, Medvedev plus 70,28% votorum accepit. Die 7 Maii anno illo ut praeses Russiae inauguratus, officium illud ad diem 7 Maii anni 2012 tenuit. Die postero praese ministrorum successor Vladimiri Putin nominatus est. Die 26 Maii anni 2012 electus est praeses factionis Russiae Unitae(ru), nonnullos dies ante socius eius factus. Cum Putin post victoriam suam in electionibus praesidis novis die 7 Maii 2018 denuo praeses Russiae inauguratus est, Medvedev iterum ab eo candidatus ad officium praesidis concilii ministrorum Russici propositus est, die sequenti (8 Maii) a maioritate legatorum parlamenti Russici sustinetus. Die 15 Ianuarii 2020 a hoc munere se abdicavit. Die sequente officium vicarii praesidis Consilii Securitatis Russiae obtinuit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.