Schola Diei Solis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Schola Diei Solis, etiam schola dominicalis et schola sabbati appellata, est institutio ad docendos homines descripta, plerumque pueros, de Christianitate, sic appellata quia plurimae congregationes templorum Christianorum die Solis inter se congrediuntur. Nonnulla communia Ecclesiae Adventistarum Septimi Diei eorum scholas sabbati die Saturni habent.
Scholae Diei Solis primum annis fere 1780/1790 institutae sunt ad educandos pueros laborantes eorum solo die requietis.[1] Notio scholae diebus Soli habiturae propositum fuit Roberti Raikes, editoris Gloucester Journal, in commentario in eius ephemeride scripto moxque a multis clericis sustento. Pueros lectionem, scriptionem, et numerationem atque doctrinam Bibliorum Sacrorum docere petivit.[2]