From Wikipedia, the free encyclopedia
Scaldis (Francogallice Escaut ; Batave Schelde) est flumen Franciae, Belgiae et Nederlandiae. Oritur apud Gouy in Francia Septentrionali, fluit per Gandavum Antverpiamque, et apud Flissingam in Mare Germanicum influit. 350km est longum.
Longitudo | 350 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 90 m |
Decursus aquae | 104 m³/s |
Area systematis | 21680 chm² |
Fons | Gouy |
Ostium | Mare Germanicum |
Regio | Francia, Belgica, Nederlandia |
Duo olim habebat ostia: Scaldis Orientalis et Scaldis Occidentalis. Anno 1867 autem ostium orientale aggeribus ab Scalde disiunctum est, ut ferrovia ab insula Valchria ad terram continentem construi potuisset.
Scaldis Occidentalis est estuarium magni momenti commercio, quia portum Antverpiae, post Roterodamum portum maximum Europae, mari coniungit. Scaldis Orientalis anno 2002 saeptum nationale factus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.