Sappho
poetria lyrica Graeca saeculi VII ante aer. vulg. / From Wikipedia, the free encyclopedia
Sapphō (-ūs, f.; Attice Σαπφώ [sapːʰɔː]; Aeolice Ψάπφω [psapːʰɔː]),[1] Lesbi nata circa annos 630 a.C.n. ad 612 a.C.n., fuit poetria lyrica Graeca, conditrix et caput scholae poeticae nomine thiasus.[2] Antiquitus laus eius magna fuit[3] et una novem poetarum lyricorum, sed hodie vero pauca carmina eius exstant. Mortua est circa 570 a.C.n., postquam, uti fertur, spreta a quodam Phaone se de Leucadis insulae litore praecipitavit[4].
Vide etiam paginam discretivam: Sappho (discretiva).
Quick Facts
Close
Quamquam carmina Sapphus temporibus antiquis admirationi fuerunt, maxima eorum pars nunc perdita est, reliqua misere mutilata tantum ad nostram aetatem delata sunt. Nihilominus Sappho laude sua non caret.