From Wikipedia, the free encyclopedia
Pulsar (-aris, n., verbum amalgamatum ab Anglico pulsating + star, stella pulsans), est stella neutronica rapide volvens et cuius radii electromagnetici intervallis constantibus pulsant. Pulsaria arte coniunguntur magnetaribus; differunt autem vi eorum camporum magneticorum.
Pulsaria reperta sunt anno 1967 ab Iocelyna Bell et Antonio Hewish Cantabrigiae cum radioscopium ad scintillantem quasarum aspectum investigandum adhiberent. Signum constantissimum invenerunt, quod brevibus impulsibus post paucas secundas redientibus constitueretur. Origo terrestris signi exclusa erat nam omnis novus exortus die sideris nec die solis erat. Inaudita res tandem explicata est signo emisso stella neutronibus rapide volventi. Impulsus erant (et adhuc sunt) emissi omni 1.3373 secunda, quae autem constantia omnem aliam rem excludebat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.