From Wikipedia, the free encyclopedia
Radiatio gamma (symbolo γ seu , litterae Graecae "gamma") est radiatio electromagnetica altae energiae tabi radioactiva nucleorum atomorum facta. Consistit radiatio gamma ex undis brevissimis at simul energia photoni altissima.
Radiatio in genere est energiae vel emissio vel transmissio ex undis et particulis composita. Radiatio gamma imprimis ex undis, quae energiam, at non materiam, portant, composita est.
Undae per longitudinem λ et amplitudinem A describuntur.
Radiatio electromagnetica per oscillationes camporum et electricorum et magneticorum consistit, igitur maxima in parte ex undis composita est. Amborum camporum anguli inter se 90° formant, ambi inter se perpendiculariter velocitate alta currunt.
Energia (SI unitate Joulium, symbolo J) est quantitas conservata. Cum undae movent, eis energia cinetica sunt. Praeterea radiationi gamma etiam energia potentialis , campis et electricis et magneticis causa, est.
Anno 1900 Paulus Villard radiationem γ invenit, dum ex radio radiationem emittantem investiget. Notio "gamma" radiorum ab Ernesto Rutherford anno 1903 decreta est. Primum a radiatione X dignota est, causa undarum longitudine, quae mox infra m inventa fuit; hodie sane a radiatione Roentgeniensi secundum originem distinguitur: Orta est radiatio gamma ex nucleo atomorum, at radiatio Roentgeniana ex electronibus, extra nucleum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.