From Wikipedia, the free encyclopedia
Psychopathologia (Graece ψυχή 'anima' + πάθος, 'passio' + λόγος 'sermo, vocabulum', una significantes 'sermo passionum animae') est scientia atque subdisciplina, quae functiones animae sicut mores describit et investigat, ut eorum psychiatria, psychoanalysis et psychologia melius sciantur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Plures formae constitutiones ad describenda symptomata syndromasque excogitatae sunt. Omnes formae ab iis ipsis temporibus ductae sunt, qui illarum fines, quantitates qualitatesque formaverunt.
In Graecia antiqua tempore philosophorum classicorum Aristoteles in opere suo De animo (Περὶ ψυχῆς) animam humanam investigabat.
In Illuminatione philosophus et mathematicus Francicus Renatus Cartesius in scripturis suis Principia philosophiae et praecipue Les Passions de l’âme (Passiones animae) de passionibus, aestu et luce in anima humana scripsit.
Functio et animi motus voluntate, amore, odio, maestitia, laetitia et cupidine iubentur. Argumentum ratio est, non religio vel superstitio.
Circiter ab anno 1878, Ioannes Martinus Charcot studia psychopathologica sua de hysteria occepit. Anno 1901 Sigismundus Freud, discipulus Ioanni Martini Charcot, opus suum "De psychopathologia vitae cotidianae" (Zur Psychopathologie des Alltagslebens) divulgabat. Hic, Freud de inconscienta iudicat eam se monstrare per errores, per verba dicta, lecta, scriptave falsa et oblita.
Ea inconscienta finis et centrum intellectivum psychopathologiae eius est. Numerus symptomatum minor est.
Carolus Theodorus Jaspers, a positivismo sectarum, nosologia, et phaenomenologiae anno 1913 motus, librum definitivum Allgemeine Psychopathologie (psychopathologia generale) inscriptum composuit. In capitulo primo Jaspers finem psychopathologiae nominat:
Huius libri argumentum conscienta, non inconscienta, est. Numerus symptomatum magnus est. Propositum igitur est probatio psychopathologica, nosologia symptomatum.
Ad praesens tempus symptomata et syndromae psychopathologicea in enchiridiorum decimus (ICD-10, Classificatio internationalis statistica morborum quaestionumque salutis relatarum) Ordinis Mundi Sanitarii (WHO) et quintus Associationis Psychiatriae Americanae (DSM-V, APA) inveniuntur. Uterque enchiridiorum ex codice diagnosium cum numeribus caudicalibus constat, diagnosis medica recta per comparationem inter definitionem enchiridionis et symptomata conspecta capitur.
Hic propositum est classificatio morbis sive morborum. Numerus morborum magnus est tanquam numerus symptomatum magnus, sed tamen minor quam olim.
Symptomata (signa morborum) et syndromae (complexus signarum morborum) psychopathologica formant instrumentarium diagnosis psychiatricae psychologicaeque. Summa horum in statum psychopathologicum componitur. In hunc modum status psychopathologicus inter sermonem (explorationem) et diagnosem positus est.
Inter notiones psychopathologiae sunt et affectuum et interruptionum descriptiones cogitationis, cognitionis, conscientiae, intellegentiae, memoriae, mentis, morum, perceptionis, rationis, realitatis, voluntatis. Decussationes et differentiae sicut similitudines inter has et illas alterarum disciplinarum facere momenti ad functiones animae describendi possint.
Saepe status psychopathologicus primum conscientiam describit. Intra conscientam alias functiones[1]occultant.
Haec maiore ex parte de explicationibus ex neuropsychologia cibum accipit. Functiones memoriae exempli gratia sunt: memoria sensorica (brevior), memoria operarum sicut memoria (longior) declarationium et procedurarum.
Hominem se in circumiacientia perpetuo accomodare necesse est. Ipse temporum, locorum, contextus sui et etiam ipsius notitiam requirit, itaque dividi possunt:
Cogitatio est summa processuum consciorum qui continue simulque in cerebro geruntur. Solum operes istorum processuum conscii, opera ipsae non consciae sunt[2]. IIdem processuus de modo dicendi, audiendi, sentiendi et ceteri possunt. Interruptiones ad varia quantitates variabiles mechanographiae cerebralis[3] referuntur.
Sic cogitatio hominis esse possit:
Quamvis multa varietas motuum proveniat, qui quaeque probatio psychopathologia describat, at tamen quasdam angustias necesse est. Equidem reductio motuum animi in motibus basalibus, ut Paulus Ekman[4] fert, neque est sufficiens, quia probatio psychopathologia opus discussoris maneat.
Motus esse possint:
In cerebro stimulis externis (per exemplum auditus, visus) internisque quibusvis introitus et cursus (coniunctio cum stato praesento) cum computatione[5] (eventus), partes duae[6] saltem, sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.