Psalmus 74
From Wikipedia, the free encyclopedia
Psalmus 74 (enumeratione Graeca psalmus 73 dictus) libri Psalmorum verbis "Ut quid, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Maskil. Asaph" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista dedecus nationis suae lamentans auxilium a Deo precatur.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Queruntur sancti de Ecclesiae vastatione, quae nomen Israelis prope ad interitum adduxerat. Etsi autem ex supplicibus votis apparet eos ascribere peccatis suis quicquid sustinent malorum, Deo tamen obiiciunt foedus suum, quo genus Abrahae sibi adoptavit. Deinde in memoriam revocant quam potenter et magnifice virtutem suam exeruerit in liberanda Ecclesia: et spe inde concepta, precantur ut Deus opem et remedium tandem afferat rebus perditis et deploratis."[2]