Programmatura ordinata
From Wikipedia, the free encyclopedia
Programmatura ordinata[1] est paradigma programmandi ad claritatem, qualitatem, et tempus evolutionis programmatis computatralis emendandum per latum usum subordinum, structurarum massivarum, et sinuum pro et cum, contra experimenta saltusque simplices adhibendos sicut dictum i-ad,[2] quod ad codicem vermiculatum[3] ducere potest, qui magnum est sequi et tenere.
Orta est notio annis 1960, praecipue in "Go To Statement Considered Harmful," epistula notissima:
Proxima infrenis dicti i-ad usus consecutio est extrema difficultas copiae coordinatorum significantium inveniendae qua progressus rationis describi potest. . . . Dictum i-ad ut videtur est nimis primitivum tantum, nimis occasione ad programma confundenda uti.[4]
Quae rationaliter a theoremate programmatis ordinati, usuque a linguis programmandi ortis sicut ALGOL, commodo multiplicibus structuris moderationis praeditis adiuta est.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/e/ec/Structured_program_patterns.png)