From Wikipedia, the free encyclopedia
Programma computatrale,[1] vel programma computatoris[2] breviter programma,[3] est res informatica velut folium memoria fixa servatum iussa computatralia cohibens seu praecontinens. Haec iussa memoria volatili et lecta et processorio medio exhibita trahunt ut computatrum res speciales quasdam in seriem ordinatam efficiat. Iussa computatralia quippe in codice machinali scribuntur, sed non est necessarium codicem scire ut usores programmate utantur. Programmata iam in lingua machinali versa, quae dicuntur pellibilia, pellere possumus tam solum iconum ? in tabulatro pulsando seu premendo vel nomen in computatrum referendo.
Adsunt multae programmatum species. Systema administrativum computatrale est programmatum fundamentalium coniunctum quod principales computatri functiones interactionesque administrat. Alia programmata sunt programmata compilandi, editionis, tabularum computativarum, epistularum electronicarum, per interrete navigandi, et ludorum computatralium. Etiam sunt programmata ut nos ipsi scribamus.
Medium computatri processorium solum iussa computatralia scripta in sua Lingua machinarum fungitur, sed haec lingua inter varia computatra differt, difficilisque est ea uti, quam ob rem habemus compilatra, programmata quae varias linguas programmandi ad linguam machinarum convertunt.
Sunt milia linguarum computatralium, inter eas, exempli gratia:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.