Pontius Pilatus fuit eques Romanus, hodie notissimus quia, Tiberio imperatore, ab anno 26 usque ad annum 36 Iudaeae fuit praefectus et iudex qui Iesum Nazarenum supplicio crucis damnavit[1].

Thumb
Pontius Pilatus de Iesu quaerit secundum Evangelium secundum Ioannem: Quid est veritas? Nicolaus Nicolai filius Ge anno 1890 pinxit.

Quid egerit praefectus

A Tiberio imperatore designatus anno 26 Valerio Grato in Iudaeae praefectura successit. Iudaeos spreta eorum religione varie offendit ː nam cohortes et signa hermam Augusti praeferentia Hierosolyma, sanctam in urbem, unde imagines omnium animantium ex legibus patriis prohibendae erant, introducere voluit. Rogantes Iudaeos ut amoverentur primum per milites opprimere voluit, deinde cum mori non recusarent, constantiam animi miratus mutavit sententiam[2]. Mox ad aquae ductum aedificandum sacram pecuniam Templi impendit. Indignantibus Iudaeis seditiones et neces fuerunt[3].

In Samaritanos quoque religiosis motibus turbatos saeviit et multos homines per equites suos occidit. Qui ad Vitellium, tum legatum Syriae, questum ire properaverunt. Et Vitellius Pilatum Romam redire iussit, coram ipso imperatore sese ut criminibus purgaret (quo ipso tempore Romae Caligula Tiberio successit)[4]. In eius locum legatus Marcellus a Vitellio designatus est. Nec quicquam amplius de eo accepimus...

Fontes

Thumb
Haec inscriptio Caesaereae reperta et Pontium Pilatum nominans ostendit verum titulum Pilati 'praefectum' fuisse, non procuratorem, ut credebatur ex fontibus litterarum.
Mythistorica

Plura legere si cupis

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.