From Wikipedia, the free encyclopedia
Polybius (c. 203 a.C.n.–c. 120 a.C.n.; Graece Πολύβιος), rerum gestarum scriptor Graecus, scripsit opus "Historiae" appellatum quod ad annos 220 a.C.n.–146 a.C.n. pertinet. Etiam vero praeclarus est ille, propter suas notiones de aequilibritate politica in gubernatione administranda.
Familia
Megalopoli in Arcadia nobili diviteque familia natus et verisimiliter ab optimis magistris educatus, Polybius prima aetate Philopoemenem comitabatur, apud quem et scientiam militarem et rerum publicarum administrandarum sollertiam percepit. Pater eius, Lycortas, Foederis Achaici strategus fuerat et tempore belli inter Romanos et Macedonum regem Perseum circa 169 a.C.n. Polybius hipparchiam adeptus est[1] : unde verisimile et ipsum paulo post strategiam gesturum fuisse. In illis angustiis rerum libertatem patriae suae ceteris postpositis tueri volebat. At quia pater Lycortas in conciliis suaserat ut neutris partibus in illo bello faverent[2], ab inimicis, qui aliter de rebus publicis censuerant, apud victores Romanos incusatus est[3] ; qui filium Polybium inter obsides tradi iusserunt atque eum Romam duxerunt ubi septemdecim annos remansit. Romae autem propter mores elegantes in gentem Aemiliam, familiam nobilissimam, receptus est, praecipue Aemilii Pauli gratia, qui Bello Tertio Macedonico apud Pydnam victoriam rettulerat. Aemilius Paulus ei liberos suos, Fabium Maximum et Scipionem Iuniorem, praecipiendos commendavit[4]. Cum obsides Achaei anno 150 a.C.n. liberati essent[5], Polybio domum redire licuit. Iam proximo anno tamen cum amico et quondam discipulo Scipione ad Africam contendit[6], obsidioni Carthaginiensium (146 a.C.n.) ut interesset.
Eodem anno (146 a.C.n.) Corintho deleto, ad Graeciam rediit et, quia peritus rerum Romanarum erat, condicionem popularium suorum post cladem acceptam aliquantum lenire potuit[7], dum eos novis legibus a Romanis datis (id est servitute) assuefacit ; quapropter magnis honoribus in Graecia dignus visus est[8].
Exinde videtur ille trivisse tempus Romae, opere suo historico perficiendo occupatus, nisi cum per quas terras explorasse ad historias suas intererat, iter faciebat. Milites quoque et oculares testes adisse atque interrogasse contendit, ut per eos de rebus gestis quas narrabat certior fieret. Simili modo tabulas publicas quaesisse et lectitasse ipse adfirmat.
Pauca sunt nota de seniore vita Polybii. Versimilius est quod cum Scipione ad Hispaniam iter fecit, cui de rebus militaribus consiliabatur[9], quia in Bello Numantino, monographia hodie deperdita, hoc bellum cum Celtiberis descripsisse traditus est. Necnon fortasse senex in Graeciam revertit, quoniam multae inscriptiones et statuae[10] in illius honorem decretae ibi supersunt. Traditur quomodo mortuus sit, cum deorsum ab equo decidisset.
Polybius plura opera scripsit, quorum pars maxima est perdita. Primum scripsit vitam Philopoemenis[11], Achaici politici, quo opere hodie deperdito Plutarchus usus est[12]. Insuper id quod videtur tractatus satis amplus fuisse, Tactica inscriptus, composuit in quo de scientia militari Graecorum et Romanorum, in primis de poliorcetica tractavit[13]. Cuius parva fragmenta fortasse in Historiis supersunt, sed ipsum est amissum. Aliudque opus eius perdidimus, si quidem Ciceroni credimus[14] id est monographiam de Bello Numantino, e quo colligi solet Polybium Scipionem Aemilianum et in hanc expeditionem secutum esse. At magnum illius opus erant sane Historiae quadraginta libris digestae. Cuius operis libri 1-5 fere integri, librorum autem posteriorum fragmenta tantum servantur. Quae historia Tito Livio saepe praecipuus fons in quarta decade fuit.
Polybius est unus e primis historicis, qui historiam scientiam esse putaret cuius officium esset veritatem rerum e testimoniis variis conquirere et veras causas eventorum dinoscere : ita enim solum utilem lectoribus studentibusque fore.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.