Piper betle
From Wikipedia, the free encyclopedia
Piper betle (Lusitanice bétele < Malabarice veṭṭila[1]) est liana familiae Piperacearum, quae Piper nigrum et Piper methysticum comprehendit. Quod homines ob proprietates psychostimulantes[2] et medicinales multum aestimant. Fructus Areca catechu, foliis P. betle involutus, plerumque in Asia, et alibi in mundo a migrantibus Asianis, in forma buccellae masticatur. Recentius tabacum loco A. catechu adhibetur. Effectus nocivos esse constat.
Folium Piperis betle
Planta, in Indomalaesia sive et Asia austro-orientali orta, est liana perennis, nitidis foliis cordiformibus et amento albo praedita.