poëta laureatus From Wikipedia, the free encyclopedia
Franciscus Petrarca,[1] sive Petrarcha,[2] Italiane Francesco Petrarca (natus Arretii die 20 Iulii 1304; mortuus Arquati[3] die 19 Iulii 1374) fuit poëta laureatus linguarum Italicae et Latinae, scriptor insuper epistularum, primus auctor etiam (cum Dante Alagherio) "renascentiae" et revivificationis linguarum classicarum.
Familia
Memoria
Franciscus Petrarcha, filius cuiusdam Petracci Florentini mercatoris, Arretii natus, adulescens Avenione vixit. De patria sua Italia scripsit: "agnosco validum patriae revocantis amorem."[4] Montepessulani Bononiaeque universitates frequentavit. Postea Avenionem reversus est et illic carmen epicum Latine composuit, Africa titulo, ubi victorias Scipionis Africani narravit. Ut scriptor excellens et collector litterarum Latinarum laudatus est per Europam. A die 6 Aprilis 1327 quo Lauram primum vidit, carmina de illa, quae in libro Canzoniere collegit, scribere coepit. Die 26 Aprilis 1336, Montem Ventosum difficili itinere ascendit et postea, quae sibi contigissent quasque cogitationes in illo volvisset, narravit et sensu allegorico explanavit; quod ipsius iter a quibusdam vix recte origo habetur moris montana cacumina non necessitatis, sed voluptatis relaxandique animi causa ascendendi.
Clericus factus circiter anno 1330, amicitiam iunxit cum Ioanne de Familia Columnense, cuius auxilio multas Europae urbes visere ibique antiquas bibliothecas explorare coepit: Lutetiam, Gandavum, Leodium (ubi duas Ciceronis orationes invenit), Aquisgranum, Coloniam Agrippinam, Lugdunum. Codicibus manuscriptis plurimis perscrutatis nonnulla Latina opera, quae ad illum tempus incognita erant, ad lucem protulit eorumque studio incubuit.
Cum litteras Latinas coluit epistularumque sat amplam dictavit copiam, tum etiam operum Latinorum generis varii haud exiguum numerum sive oratione soluta conscripsit sive, ut tunc moris erat, metrico stilo concinavit. Operis fama lauream poëticam a Lutetia et Roma sibi oblatam meruit. In Capitolio coronam poëtae laureati accepit anno 1341.
Insequentibus annis multas Italiae urbes cognovit; Vallem Clausam habitavit annis 1344-1347, postea in Italiam revertit. Florentiae de visu cognovit Iohannem Boccacium, quocum epistulis amicitiam iunxerat. Rursus multa itinera fecit per Italicas urbes bellis civilibus vexatas[5]. Legatus fuit inter principes et dominos, qui eius fama usi sunt. Praecipue Mediolani apud Ioannem Vicecomitem annis 1353-1359 vixit; postea domum apud Paduam in vico Arquato, ubi usque ad mortem habitavit, Respublica Veneta ei donavit. Quae invicem eius bibliothecam, illo tempore ditissimam hominis privati in Europa, in hereditatem accepit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.