Peripteros
From Wikipedia, the free encyclopedia
Peripteros (Graece ὁ περίπτερος <ναός> - <templum> circum alatum) est genus templi antiqui, cuius cella curcuitu (Graece: τὸ πτερόν) coronae columnarum (Graece: περίστασις) circumdata est ita, ut inter columnas et murum intervallum sit ad circum ambulandum.
Vitruvius de periptero scribit:
- Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas. Ita autem sint hae columnae conlocatae, ut intercolumnii latitudinis intervallum sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum, habeatque ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum est in porticu Metelli Iovis Statoris Hermodori et ad Mariana Honoris et Virtutis sine postico a Mucio facta.[1]
Exempla nota sunt: