Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Perennianum[1] (-i, n.) sive Perinianum[2] (-i, n.) (alia nomina: Prennianum[3], Prignanum[4]) (Italiane: Prignano sulla Secchia) est oppidum Italiae et municipium, circiter 3 750 incolarum, in Regione Aemilia-Romania et in Provincia Mutinensi situm. Incolae Perennianenses appellantur.
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Prima hominum indicia huius sedis ex aetate neolithica sunt, ut ex reliquiis vici antiquissimi intellegi potest. Incolae primi Ligurum stirpis fuisse videntur. Deinde per longam saeculorum seriem subsecutae sunt Etruscorum, Gallorum, Romanorum habitationes. Cippi votivi et utensilia varia ad aetatem Romanam pertinere videntur. Postea Longobardi, qui hoc in territorio suis finibus et exarchatui Ravennati confini guerribant vel clandestine belligerabant, ut locos idoneos, sicut Perennianum, expugnarent.
Carolingis imperium suscipientibus parte secunda saeculi VIII Perennianum in conspectum historiae primum prodiit, nam nomen eius variis formis in diversis diplomatibus ad ecclesiasticas loci conditiones relatis apparet. In diplomate a Carolo Magno, Francorum et Langobardorum rege, die 7 Iunii 781 Papiae dato confinia Dioecesis Regiensis in Aemilia determinantur. Hoc in documento nomen oppidi prima vice apparet scriptum Periniana. Mortuo Carolo Magno anno 814 imperium in discrimen venit et quidem in pericula incurrit adlata rapinis Normannorum, incursionibus Saracenorum, invasionibus Hungarorum. Berengarius I, rex Italiae, qui progeniem maternam a Carolo Magno proferebat, Papiae versatus die 6 Novembris 898 edictum edidit, quo omnia bona canonica Ecclesiae Cathedralis Regiensis confirmavit. Hoc in edicto scriptum est Perinianum. Henricus II, imperator Sacri Romani Imperii, in edicto circa annum 1020 dato, quo ecclesiae Regiensis privilegia confirmavit, Perennianum Pregnanum appellavit. Etiam aliae formae nominis in scriptis mediaevalibus inveniuntur, sicut Prennianum, Piriniana, Pirinianum, Prinianum.
Pregnanum (c. 1020) et Prenianu (1092)[5] formae sunt simillimae appellationi Italianae. Periniana (781) et Perinianum (814), formae antiquissimae, paene omnium consensu ad nomen Romanum q.e. Perennius reductum est,[6] quod nomen, quamquam rarum, inscriptionibus testatum est.[7] Quippe cum nomina locorum habitabilium saepe ex fundi possessoris nomine originem ducant, expedivit cogitare de fundo aut praedio Perenniano agi, cuius possessor Perennius quidam fuerit. Notandum igitur est Perennianum esse nomen ratione restitutum.
Castelvecchio, Montebaranzone, Morano, Pescarola, Pigneto, Saltino, Sassomorello.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Perennianum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.