Peregrinatores (Colonia Plimmuta)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Peregrinatores[1] fuerunt primi coloni Coloniae Plimmutae in hodierna Plimmuta Massachusettae sita. Eorum duces ex congregationibus religiosis Dissentorum Anglicorum Brownianorum venerunt, qui saeculo septimo decimo mobilitatem rerum politicarum in Anglia pro tolerantia tranquilla Hollandiae in Nederlandia effugerat. Ei autem, eorum mores et consuetudines culturae amittere nolentes, negotiatoribus Anglicis suaserunt ut ei constitutionem novae coloniae in America Septentrionali sustinerent. Colonia, anno 1620 deducta, altera prosper deductio Anglica fuit (post Iacobopolim Virginiae deductam, anno 1607), et deinde veterrima constitutio Anglica continenter culta in territorio quod ad ultimum Civitates Foederatae Americae factum est. Appetitio libertatis religiosae, quae Peregrinatores impulsit, principale historiae et culturae Civitatum Foederatarum thema factum est. Illo tempore, Europaea Americarum colonizatio non Anglica etiam in Nova Nederlandia, Nova Francia, Essequibense, Brasilia, Barbata, Viceregno Peruviano, et Nova Hispania fiebat.