From Wikipedia, the free encyclopedia
Pagina titularis[1] vel pagina tituli[2] est pagina ad initium libri quae titulum nuntiat. Eadem pagina etiam auctoris sive et recensoris nomen, logotypum appellationemque domus editorialis continere solet.
Folium titulare (tegminis libri dissimilis) est praecipua pars praeliminarium. Res tam recto quam verso folio relatae adhibentur ad instituendum "titulum proprium et usitate, quamquam non necessarie, confirmationem auctoritatis et data quae ad editionem pertinent."[3][4] E quibus rebus liber aliquis in catalogis, indicibus, adnotationibus aliorum operum citari licet.
Incunabula, antiquissimi libri prelo impressi, fere omnia paginis titularibus carebant. Textus in prima pagina, sine praeliminaribus, incipere solebat. Titulus annusque necnon nomen editoris sive et typographi ad pedem ultimae paginae saepe dabatur (quod datum colophon appellatur). Libris paucis eo aevo impressis, quibus neque rubrica ad initium neque titulus in colophonte datur, primis ipsius textus verbis ("incipit") agnoscuntur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.